LAC Caprinum

LAC Caprinum
LAC Caprinum
non magui solum in Medicina usûs, Vide inter alia infra Praesides; sed et apud quosam populos in quottidianis cibis est. Hinc Salomon Proverb. c. 27. v. 27. Et sufficiet lac caprarum ad cibum tuum et in cibis domûs tuae et in victum ancillarum tuarum. Et Hier: in Iovinian. l. 2. c. 4. Esto bos ad arandum, ad sedendum equus, canis ad servandum; caprae ad lac, oves ad lanitia conditae sint. Sic Galen. περὶ Εὐχυμ. Αἰγείῳ μὲν οὐν γάλακτι πλείςτῳ χρῶνται παῤ ἡμῖν, ὥπερ εν ἄλλοις ἔθνεσι βοείῳ. Caprino lacte apud nos (in victu quottidiano) multum utuntur, ut bubulo apud alios populos. Et Varro de Re Rust. l. 2. c. 11. Est omnium rerum, quas cibi causâ capimus, liquentium (lac) maxime alibile et id ovillum, inde caprinum. Ubi in alimentis, quae ex rebus liquidis constant, primas ovillo dat lacti, caprino solum secundas: sed praeter Medicorum mentem, Vide Dioscorid. l. 2. Galen. l. c. Paul. Aeginet. qui muliebri lacti primas, caprino secundas, asinino ovilloqueve tertias, ultimas tandem vaccino, tribuit; Aetium in Tetrabiblo 1. Serm. 2. c. 87. Alios. Quam ob causam summus Deorum, Iuppiter, aut Crerae Regulus verius, circa Abrahami tempora, caprae lacte nutritus fertur; quam capram in caelum Astronomi transtulêr unt, Amalthaeam vocitantes, quod ex Phoenicio amantha, et Hebraeo Gap desc: Hebrew, i. e. nutrix, Ruth. c. 4. v. 6. deflexum. Sed addit Galen. ubi supra, non tuto lac caprarum absque melle offerri, quod nec vetustissimos illos mortalium latuit, quo Iovi proin duas nutrices, et praeter Amalthaeam, quae lac caprinum; Melissam quoque, quae mel illi subministraret, assignârunt, Lactaut. de Falsa Relig. l. 1. c. 22. Unde Callimach. Hymno in Iovem,
----- σὺ δ᾿ ἐθήσαο πίονα μαζὸν
Α᾿ιγὸς Α᾿μαλθείης, ἐπὶ δὲ γλυκὺ κηρίον ἔβρως.
----- Tu autem suxisti pingue uber
Caprae Amaltheae, et insuper dulcem favum comedisti.
Nec desunt e Vett. qui quoslibet infantes primo melle, dein lacte, nutritos fuisse, testentur, Vide Ep. Batnabae cum Notis Voss. Paulum πειοδευτην`. Alios. Itaque in χυτριδίῳ s. ollula, spongia melle plena infanti sugenda offerebatur. Quo pertinent haec Aristoph. in Acharn. Act. 2. Sc. 4. v. 62.
Δός μοι χυτρίδιον σφογγίῳ βεβυσμένον
Unam offertam spongiolam mellis ollulam.
Ad quae verba Scholiastes Ο῞τι χύτραν φέρουσιν, εν ἧ πόγγος πεπληρωμένος μέλιτος καὶ τιθέασιν εν τῷ ςτόματι τῶ παιδίων, Ollulam ferunt, in qua spongia melle plena, quam infantum osculo admovent. Itaque etiam Esai. c. 7. v. 15. mel infanti praescribitur cum lacte. Et in Baptismo Veterum, scribit Hier. adv. Luciferianos c. 4. e Lavacro egressos, lactis et mellis pregustare concordiam, ad infantiae sigmficationem: Quomodo Tertullian. De Cor. Mil. c. 3. Dehinc ter mergitamur ---. Inde suscepti lactis et mellis concordiam pragustamus, Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. L. II. c. 51. et, si placet, c. 45. ubi, butyrum etiam exprimi ex ovillo et caprino lacte, ignorâsse Galen. ostendit. Lactis autem cagula primum Aristaeum tradidisse mortalibus, habes apud Iustin. l. 13. c. 7. Ut et alia quaedam addam, Inferiis additum olim Lac et vinum, s. πηγὰς γάλακτος, ut ait Sophocles, legimus apud Sil. Ital. Punic. Bell. l. 16. v. 308.
Ipse tenens nuuc lacte sacro, nunc plena Lyaeo
Pocula, odoriferis aspergit floribus ar as.
Unde et in eliciendis Manibus eodem, inter alia, utebantur, Serv. ad Aen. l. 3. illud, v. 66. et seqq.
Inferimus tepido spumantia cymbia lacte,
Sanguinis et sacri pateras, animamqueve sepulchro
Condimus. -----
Ideo, inquit, lactis et sanguinis mentio facta est, quia affirmantur animae sanguine et lacte delectari ---- Bene animam Lacte et Sanguine ad tumulum dicit elicitam. Lacte namqueve corpus nutritur post animae coniunctionem. Et anima sine sanguine numquam est. Et quidem, Lac novum. Idem iterum ibid. l. 5. v. 77.
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro.
Sed et terra, fimus, sanguis. lac mixta a Kyrkessorum Sacerdodotibus, quoties sacris operarentur in voce Kirkessi De haedos in lacte matris coquendi ratione, huiusque usu idololatrico magicoqueve, ad frugum ubertatem procurandam, vide supra in voce Haedi. Nec praetereundum, quod in sacris Bonae Deae Lactis nomine vinum, quod in vase Mellaria dicto inferebatur, solitum fuetit appellati ut infra videbimus, ubi de hoc vase, item in voce Vinum. Alias in communi usu, siti levandae, uti loquitur. Stat Theb. l. 2.v. 84.
----- lacte novo domuisse cruorem,
Memorantur Scythae, Massagetae, Sarmatae, Concani, alii immanes populi. Vide Barth. ad l. c. De Lactis Asinini, sanitate usu, vide Virum Cl. ad Iustinum l. 13. c. 5. ad luxuriam, usu, sic Plin. l. 11. c. 42. Conferre aliquid et candori in mulierum cute existimatur. Poppaea certe Domtii Neronis coniux, quingentas secum per omnia trahens fetas, balnearum etiam solio totum corpus illo lacte macerabat, extendi quoque cutem credens etc. Apud eund. habes plura ibid. ut et c. 39. et 40. ubi de animalium mammis varia. Vide quoque ubi de Galactite lap. Galactophagis, Galatia, et infra, in voce Lactarii. Addam saltem, lac auferendi animantibus lactiferis nequitiam inter veneficii species, occurrere, cuius mentio inter alia fit in Additam 2. Lud. Imp. c. a 8.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • laict — Laict, m. Lac. Laict aigre, Oxygala oxygalae, vel Oxygalum. Laict esbeurré, Lac e quo butyrum sit expressum. Laict caillé, Lac coagulatum. Du laict clair, Serum, Succus lactis. Laict figé, Gelatum lac. Laict qui est encore chaud, Tepidum lac.… …   Thresor de la langue françoyse

  • Historia de la tuberculosis — La Miseria, de Cristóbal Rojas (1886). El autor, aquejado de tuberculosis, refleja el aspecto social de la enfermedad, y su relación con las condiciones d …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”